monumenta.ch > Hieronymus > 35
Hieronymus, Epistulae, 2, 34. AD MARCELLAM , CXXVI. <<<     >>> 36. Seu rescriptum HIERONYMI AD DAMASUM

35. DAMASI PAPAE AD HIERONYMUM. SHOW APPARATUS

1  Dilectissimo filio HIERONYMO DAMASUS. 'Dormientem te, et longo iam tempore legentem potius, quam scribentem, quaestiunculis ad te missis excitare disposui: non quo et legere non debeas: hoc enim veluti quotidiano cibo alitur et pinguescit oratio: sed quod lectionis fructus sit iste, si scribas. Itaque quoniam et heri tabellario ad me remisso, nullas te iam epistulas habere dixisti, exceptis his, quas aliquando in eremo dictaveras, quasque tota aviditate legi atque descripsi: et ultro pollicitus es te furtivis noctium operis aliquas, si vellem, posse dictare; libenter accipio ab offerente, quod rogare volueram etiam si negasses. Neque vero ullam puto digniorem disputationis nostrae confabulationem fore, quam si de Scripturis sermocinemur inter nos: id est, ut ego interrogem, tu respondeas. Qua vita nihil puto in hac luce iucundius, quo animae pabulo omnia mella superantur.' Quam dulcia, inquit Propheta, gutturi meo eloquia tua, super mel ori meo. 'Nam cum idcirco, ut ait praecipuus orator, homines a bestiis differamus, quod loqui possumus: qua laude dignus est, qui in ea re caeteros superat, in qua homines bestias antecellunt?'1  'Quid sibi vult quod in Genesi scriptum est: Omnis qui occiderit Cain, septem vindictas exsolvet?'2  'Accingere igitur, et mihi quae subiecta sunt dissere, servans utrobique moderamen, ut nec proposita solutionem desiderent, nec epistula brevitatem. Fateor quippe tibi, eos quos mihi iampridem Lactantii dederas libros, ideo non libenter lego, quia et plurimae epistulae eius usque ad mille spatia versuum tenduntur, et raro de nostro dogmate disputant: quo fit, ut et legenti fastidium generet longitudo: et si qua brevia sunt, scholasticis magis sint apta, quam nobis, de metris et regionum situ et philosophis disputantia. 2  'Si omnia Deus fecit bona valde, quare Noe de mundis et immundis animalibus praecepit, cum immundum nihil bonum esse possit? Et in novo Testamento post visionem, quae Petro fuerat ostensa dicenti: Absit, Domine, a me, quoniam commune, et immundum nunquam introivit in os meum, vox de coelo responderit: Quod Deus mundavit, tu commune ne dixeris?'3  'Cur Deus loquitur ad Abraham, quod quarta progenie filii Israel essent de Aegypto reversuri, et postea Moyses scribit': Quinta autem progenie exierunt filii Israel de terra Aegypti :' quod utique nisi exponatur, videtur esse contrarium.'4  'Cur Abraham fidei suae signum in circumcisione suscepit?'5  'Cur Isaac vir iustus, et Deo carus, non illi cui voluit, sed cui noluit deceptus errore, benedixit?'

bnf11864.91 bsb4610.256